monumenta.ch > Cassiodorus > 148 > 27 > 34 > MARCUS AURELIUS ANTONINUS HELIOGABALUS XX. > 123 > 30 > 16 > 2 > 7 > 13 > 130 > 3 > 2 > sectio > 46 > sectio > C. IULIUS CAESAR I. > HADRIANUS XII. > sectio > 132
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXI <<<     >>> in Psalmum CXXXIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXII

1 Canticum graduum.
2 Post illam praecedentis psalmi sanctissimam praedicationem, in decimo quarto gradu iam positus propheta populis beatam praedicat unitatem; ut qui se Christiana religione constringunt, in una charitatis convenientia perseverent. Quod licet ad monachos quidam aptandum esse iudicaverint, nos tamen dicimus et ad generalitatis concordiam pertinere: quoniam hoc non tantum monasteriis, sed universae pronuntiatur Ecclesiae, spirituali tuba in unum colligens quidquid est Christi militum in toto orbe terrarum. Non enim reluctor beatis monasteriis dictum, sed nec generalitati aestimo subtrahendum. Dignus ergo locus qui collectionem fidelis populi contineret, quam constat ante factam quam incarnatio Domini pretioso sanguine de gentibus acquisiisset. Et merito post illam pontiur, per quam mundo praestitum fuisse declaratur.
3 Continentia psalmi.
4 Ecce alter psalmus qui divisionem cognoscitur non habere. Congruum siquidem fuit ut qui de unitate loquebatur, divisionis non reciperet sectionem: simplex manens sine aliqua diversitate causarum, quos recte atomos nuncupamus. Non enim aut personam mutat, aut causam, aut locutionem suam convertit ad aliud; ista enim tria sunt, quae divisionem videntur generare psalmorum. Qui atomi ad duo illa forte pertinent minuta, quae mulier in gazophylacium mittens, plenissimae misericordiae probatur munera consecuta [Matth. XXI, 2]. Sic et nos, si virtutem psalmorum istorum piis mentibus hauriamus, remissionem omnium suscipimus peccatorum. Ille enim ad laudes Domini invitat, iste hortatur ad proximi charitatem.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum! Ecce, ostendentis est potius quam loquentis; quod solet magna mentis intentione protenta manu fieri, quam sermonibus explicari. Bonum respicit ad charitatem, quoniam perfecti viri communibus se hortantur exemplis, et alter alterius virtutes imitando, mutuae dilectionis se incendio comprehendunt. Frequenter enim bonum facimus, et adversitate animi dissidemus. Est enim perfecta virtus, ut ipsum bonum debeat tibi placere quod feceris. Habitare, id est in bono proposito permanere. Ipsa est enim habitatio quam Dominus quaerit, non tecta parietum quae consociant corpora, sed quae animas religiosa societate coniungit. Tali enim dicto prohibet circumcelliones, qui diversa monasteria voluntate mutabili pervagantur. Dicendo autem, fratres in unum, significat eos qui fidei societate sub uno patre sunt constituti, quibus est (sicut in Actibus apostolorum legitur) cor unum et anima una [Act. IV, 32]. Sed et illi in uno habitant, qui eremi solitudines pervagantur; qui quamvis corpore videantur esse discreti, fidei tamen concordia non probantur esse divisi. Quod si ad litteram intelligas, bona est et ista societas, quae fratrum coetibus congregatur, sicut in Actibus apostolorum legimus: Et distribuebatur unicuique prout opus erat; nec enim dicebat aliquis [ed., aliquid] suum proprium inter illos, sed erant illis omnia communia (Ibidem, XXXV, 32). Sic tamen pars ista laudabitur, si illa animi concordia quam superius diximus, non negetur. Nam ut hanc adunationem non mediocre aliquod bonum, sed intelligeres esse mirabile, sub mysticis comparationibus usque ad finem, laus eam digna prosequitur, ut res pretiosissima cum sui praeconii gratia iungeretur.
7 (Vers. 2.) Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius. Incipit superioris versus per comparationes subtilissimas facta declaratio. Priscis enim temporibus alii ungebantur in reges, alii in prophetas, alii in pontificum reverentissimam dignitatem; qui tamen similitudinem pronuntiabant Domini Christi, sicut et alia multa quae illis temporibus figuraliter agebantur. Veniens autem invisibiliter et incorporaliter unctus est Dominus Christus. Caeterum corporaliter unctus fuisse non legitur Rex omnipotens, Propheta mirabilis, Pontifex aeternus, qui se immaculatum pro peccatoribus obtulit immolandum. De isto autem unguento quadragesimus quartus psalmus dicit: Propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis [Psal. XLIV, 8]. Quod si adhuc evidentius quaeras quid sit istud oleum laetitiae, aut unguentum spirituale, non abs re est illud advertere, quando Spiritus sanctus secundum lectionem evangelicam in columbae specie descendens, supra baptizatum Christum Dominum mansit [Ioan. I, 32], qui est caput corporis Ecclesiae, crucifixum, tertio die suscitatum, quod ascendit in coelos, et sedet ad dexteram Patris. Sequitur, quod descendit in barbam, id est Spiritus sanctus, qui supra apostolos inaestimabili potentiae suae virtute descendit [Act. II, 4], quando nationum diversarum linguis sub varietate locuti sunt. Barbam siquidem bene dicimus apostolos, quoniam haec robustissimae virilitatis indicium est, et fixa sub suo capite perseverat. Multis enim passionibus divino munere superatis, apostoli viros se constantissimos per Dei gratiam probaverunt: servantes etiam regulas quas a Domino acceperunt, sub suo se mansisse capite monstraverunt. Sed ne hanc barbam cuiuscunque hominis fortassis adverteres, addidit, Aaron, qui Christi speciem praeferens, iam ipsum in sacerdotio suo sub quadam imaginatione gestabat. Frequenter enim nomina de ipso translatitia dicimus, sicut Salomon, David, Samson: ita et hic Aaron. Adiecit, quod descendit in oram vestimenti eius. Ora vestimenti Domini Salvatoris significatur Ecclesia, quia usque ad extremitates eius descendit Spiritus sanctus, quando baptizatos usque in finem saeculi misericordiae suae dignatione sanctificat. Ipsa est enim Ecclesia, quae et per tunicam illam designata est, quae dividi non potuit tempore passionis. De hac igitur veste Patres nostri spiritualiter et copiosa dixerunt. Nam Iosephus in libro tertio Antiquitatum titulo octavo, magnarum rerum exinde sacramenta patefecit: probans quatuor colores earum, id est, byssum, purpuram, hyacinthum et coccum, elementa mundi rationabiliter indicasse. Hieronymus etiam ad Fabiolam scribens (Epist. 128), et de hac quoque re non destitit esse proficuus.
8 (Vers. 3.) Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Venit ad aliam laudis comparationem, quae iterum (sicut solet) significatione nominum ingentia nobis arcana patefacit. Ros est tenuis ac levis pluvia, non per guttas veniens, sed per quasdam minutissimas partes duritiam terrenae ariditatis infundens. Per hunc cuncta germinantia coalescunt, et in varios fetus temperationis munere perducuntur. Hermon Hebraeum nomen est montis ultra Iordanem fluvium constituti, cuius interpretatio (sicut a Patribus traditum est) significat anathema. Ros ergo montis istius nutriens peccatores, qui sub anathematis exsecratione iacuerunt, descendit in montem Sion, quando ad conversionis remedium Domino largiente pervenerint. Sion enim significat Ecclesiam catholicam, quae recipit gentes, quae erant sub anathematis periculo constitutae. Quaeras forsitan quare dixerit, qui descendit, dum magis dicere potuisset, ascendit: quoniam ad meliora translatus est. Sed usus iste communis est dicere de his qui ad cognitionem aliquam tarde [ed., trahendo] veniunt: Descendit ad veritatem, descendit ad iustitiam; utique quasi de culmine illo superbiae perveniunt ad planam lucidamque rationem. Hoc est enim rorem de Hermon ad montem Sion descendere, gentes de impietatis sede ad beatitudinis amoena transire. Hoc est quod et versus primus edixerat: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum!
9 (Vers. 4.) Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum. Illic, in monte scilicet Sion, id est Ecclesiae, quae fratrum adunatione consistit, mandavit benedictionem, hoc est, misit Dominum Salvatorem, qui credentium vita est et beatitudo perpetua. Verum hoc montis nomen saepe diximus coelestem illam Ierusalem significare, cuius et haec terrena portat imaginem. Ipsa est enim quae vitam continet sine fine, quae gaudium sine intermissione; et quod omne genus felicitatis excedit, a suo beneficio regitur et possidetur auctore. Dicendo enim illic, ubi concordia significata est ostenditur, quia discordibus benedictio nulla praestatur. Vides congregatio illa quibus similitudinibus, et quanta admiratione laudata sit; ut nullus dubitet ingens esse donum, quando ab ipso laudatur qui daturus est praemium. Considerandum est etiam quemadmodum uno sensu, una complexione psalmus iste cucurrerit [mss., concurrerit]. Quod schema dicitur hyrmos, quando series orationis tenorem suum usque ad ultimum servat: ubi nec persona alia, nec causa mutatur, quam iam et in centesimo decimo sexto psalmo propter indivisibilem textum posuisse dignoscimur.
10 Conclusio psalmi.
11 Ostensa nobis est unitatis utilitas, declaratum quid fraternus praestare possit affectus. Diligamus fratrem tanquam nos; amemus Dominum supra nos, ut ista dilectio proximorum ad illam nos perducat Domini perfectissimam charitatem. Nam quid iucundius esse potest quam hic imitari quod in illa beata patria summo munere constat attribui? Ferantur hic qui ibi nimis amandi sunt. Hoc monasteriis, hoc Ecclesiis, hoc civitatibus, hoc villis, hoc eremis esse praedicatum. Nullus enim ab ista fraternitate dividitur, qui affectum sanctae religionis habere monstratur. Sed nec illud indiscussum relinquendum est, quod hic primo charitas ponitur fratrum, et post sequitur divina dilectio, dum in mandato primum locum teneat: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua [Deut. VI, 5]; et post sequitur, et proximum tuum sicut teipsum [Matth. XXII, 37]. Habet hoc consuetudo docentium, ut pro explicanda utilitate causarum aptissime convertatur ordo dictorum. Dignum enim fuit (quoniam in his psalmis semper ascensus est) ut ad summum post cuncta poneretur, quod rebus omnibus praestantius esse declaratur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXI <<<     >>> in Psalmum CXXXIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 148 > 27 > 34 > MARCUS AURELIUS ANTONINUS HELIOGABALUS XX. > 123 > 30 > 16 > 2 > 7 > 13 > 130 > 3 > 2 > sectio > 46 > sectio > C. IULIUS CAESAR I. > HADRIANUS XII. > sectio > 132